Liber Job*

Caput 1: Versus 12

Dixit ergo Dominus.Ibid.Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit.Ecce omnia quae habet,etc. Pia dispensatione relaxat et refraenat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quae divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet.Ecce universa . . . tantum in eum, etc.,id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo.Sed extende.Ibid.Per passiones peccare posse Christum putavit.Ecce universa quae habet in manu tua sunt.Manus Satanae non potestas, sed tentatio: prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa.Egressus.Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur.Egressus Satan.Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii.Egressusque a facie.Quia, dum usque ad cor praevalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit.Ibid.Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: praenuntiatio tribulationis est laetitia satietatis.
(* Traductions européennes)